monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Suasoriae, 6, 25
Adfirmare vobis possum nihil esse in historiis eius hoc, quem rettuli, loco disertius, ut mihi tunc non laudasse Ciceronem sed certasse cum Cicerone videatur. nec hoc deterrendi causa dico, ne historias eius legere concupiscatis; concupiscite et poenas certe non dabitis. Nemo tamen ex tot disertissimis viris melius Ciceronis mortem deploravit quam Severus Cornelius: